Lūdus Vampire: The Eternal Struggle tandem Latīne ēditus est


Fasciculī Quīntae VTES Ēditiōnis nunc Latīne praestō sunt, atque in tabernā chartāriā Drivethrucards ūnā emī possunt (h. e., sī hanc rem ēmeris, omnēs fasciculōs acquīrēs). Et lēgēs Quīntae Ēditiōnis et schedae auxiliārēs in sermōne Latīnō ex rētiālī Blackchantry.com pāginā dēprōmī possunt.

In Latīnum convertimus…
• quia sīc Genesiō ex societāte Black Chantry appellātā occāsiō data est linguae Latīnae exercendae.
• ad librum lēgum rūrsus recēnsendum.
• ut tālēs rēs vēnālēs amplius perīclitārī possīmus, quālēs imprimuntur postquam emuntur.
• ut mōnstrētur Latīnam post duo mīlia annōrum adhūc vīvam esse linguam.
• ad novam lepidamque ratiōnem praebendam quā lingua Latīna trādātur.
• quia nostram ad rem māximē pertinet, nam Latīna vetus est lingua ā veteribus Mundī Tenebrārum vampȳrīs ūsitāta. Itaque ratiōnī cōnsentāneum est Mathusalās hōc grātissimō chartārum lūdō etiam Latīne fruī posse.


Lūdus Vampire: The Eternal Struggle emī potest in tabernā Drivethrucards.com

Lūdī lēgēs Latīne dēprōmī possunt ex pāginā Blackchantry.com